monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15
Hieronymus, Ioannes, 14 <<<     >>> 16

Caput 15 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bsb6573.237 vbnf10439.202 r
1 ego sum vitis vera bnf17226.217 et Pater meus agricola est
2 omnem bnf10439.198 v palmitem in me non ferentem fructum tollet eum uwb68.161 v et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
3 iam vos mundi estis propter sermonem quem bnf10439.199 r locutus sum vobis
4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
5 ego sum vitis vos bnf10439.199 v palmites qui manet in me et ego in eo bnf9389.210 r hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et collibnf10439.200 rgent eos et in ignem mittunt et ardent
7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis csg48.375 petetis et fiet vobis
8 in hoc clarificatus est bnf10439.200 v Pater meus ut fructum plurimum adferatis bsb6573.238 r et efficiamini mei discipuli
9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
10 si praecepta mea servavebnf10439.201 rritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium bnf10439.201 v vestrum impleatur
12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos bnf9389.210 v quia omnia quaecumque audivi bnf10439.202 v a Patre meo nota feci vobis
16 non vos me elegistis csg51.252 uwb68.162 r sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus bsb6573.238 v vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in bnf10439.203 r nomine meo det vobis
17 haec mando vobis ut bnf17226.218 diligatis invicem
18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat bnf10439.203 v diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos csg48.376 de mundo csg75.744 propterea odit vos mundus
20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo bnf10439.204 r si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nescibnf10439.204 vunt eum qui misit me
22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
23 qui me bsb6573.239 r odit et Pabnf10439.205 rtrem meum odit
24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit bnf9389.211 r peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
25 sed ut impleatur sermo bnf10439.205 v qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testibnf10439.206 rmonium perhibebit de me
27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

uwb1.290

Hieronymus, Ioannes, 14 <<<     >>> 16
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik